ÎNAPOI
ORATIO PRO ORDINE "CRUX CÆRULEA"

Deus Omnipotens, Pater luminum, Creator cœtum igneorum et potestatum sine corpore, Magister cælestium terrestriumque, humiliter precamur Te ut hanc orationem suscipias, quam ad Te evehimus in Nomine persancto Filii Tui, Domini nostri Iesu Christi.

Benedic, quæsumus, Sancte Pater, Ordinem Crucis Cæruleæ, dignum faciens eum Ecclesiam Tuam servire et Nomen Tuum usque ad fines terræ honorabiliter annuntiare; dona nobis, ministris Ordinis, prudentiam Tuorum Patriarcharum, fervorem Tuorum Apostolorum, humilitatem ac patientiam Sanctorem Tuorum.

Te rogamus, Deus patrum nostrorum et Domine misericordiæ, Qui ante omnia sæcula atque supra naturam es, miserere cunctæ infirmitati nostræ et Sanctum, Potentissimum et Vivificantem Spiritum Tuum super animas nostras mitte, largiendo nobis fructus eius, ut Te in fide, spe, cartiateque serviamus.



prayer

Defende nos, Domine, a peccato superbiæ, a periculo erroris, et ab omni inobœdientiæ erga Te malo. Accende in nobis, Domine, ignem amoris erga sacrificium Filii Tui, Iesu Christi, largiendo nobis gratiam et scientiam ut quidquid efficiamus ad gloriam et honorem Nominis Tui sit, ad utilitatem nostram et Sanctæ Ecclesiæ Tua; non nostra, sed Tua et glorificandi Nominis Tui causa, omnia opera nostri apostolatus perficiantur.

Sanctifica, Deus, Ecclesiam Tuam, confirmans eam adversus inimicos eius. Demitte copiam gratiæ Tua super Sanctum Patrem Papam Benedictum XVI, super Episcopum nostrum Ioannem et super sacerdotes qui nos dirigunt et legem Tuam nos docent.

Imploramus benedictionem Tuam super clerum etiam Ecclesiarum sororum, expectantes felicem spem cunctorum unitionis in unicum pecus, unicum Pastorem habens, secundum voluntatem Christi, Filii Tui.

Quoniam Te, Dominum nostrum, Regem æternitatum, Te omnis gloria, honor et adoratio decet una cum Illo sine principio, Filio Tuo Iesu Christo ac Sanctissimo et vivificante Spiritui Tuo, nunc et in sæcula sæculorum.

AMEN.